NAULIUM seu NABLIUM

NAULIUM seu NABLIUM
NAULIUM, seu NABLIUM
in strumenti Musicigenus, quod, sicut Cithara, coeteraque instrumenta Musica, Syris potissimum debere originem arbitrantur Eruditi. Hinc Strabo l. 10. instrumentis istiusmodi plerique nomina dixit esse barbara, sicut Νάβλα, καὶ Σαμβύκη καὶ Βάρβιτος καὶ Μαγάδες et quidem, ut reliqua omittam, ex Hebr. nebel, ortum esse Nablium, cuius mentio Danielis c. 3. v. 10. nemo dubitat. Latinus interpres ibi Fsalterium reddit. Cymbalorum figurâ Naulia fuisse, Ovid. videtur iedigitare, l. 3. de Arte Am. v. 327.
Disce etiam duplici genialia Naulia palmâ.
Vertere conveniunt dulcibus illa iocis.
Cymbala enim collidi solita fuisse, docet Amalarius Fortunatus l. 3. c. 3. cum ait: Cymbala invicem tanguntur, ut sonent: ideo a quibusdam labiis nostris comparata sunt: Et e scalpturis Bacchanalium sacrorum Cymbalistrias utrâque manu quatientes cymbala exhibet Laur Pignorius Comment. de Servis. Sed an eadem Nauliis figura fuerit, affirmare non audet: ac fatetur, verba Ovidii laudata valde implicita esse, egereque aliquô Alexandrô, qui non gladiô dissecet, sed explicet calamô atque dissolvat. Hieron. Magius l. de Tintinnabuliss c. 17. dicit, Naulia esse, quae vulgo Organa dicantur et concentus Musicos harmonicosque edant. Vide Politian. Miscellan. l. 14.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”